« »
 
[]« Asselli » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 430b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ASSELLI
ASSELLI et Hamati, Factiones binæ, quarum dissidiis Hollandia olim conflagravit : prior ab Assellus, piscis genus ; altera ab Hamus, quia jactabant se Assellis futuros, quod hamus pisci, nomina mutuatæ. Harum meminit Joan. Arkelius episc. Ultraject. circa ann. 1350. in Batav. sacr. pag. 186. col. 1 :
Sub ipso impium bellum inter Wilhelmum, et matrem ejus Margaretam Augustam sæviit, fotum duobus Assellorum et Hamatorum execrandis apud Hollandos factionibus, non minus quam Guibellinorum et Welphorum in Italia.
Vide notas ibi et supra Asellata.