« »
 
[]« 1 assidere » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 434c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ASSIDERE1
1. ASSIDERE, est censum describere, taxare, imponere, peræquare : talliam, sive impositum vectigal vel tributum cum æqualitate singulis viritim taxare. Galli dicunt Asseoir la taille. Matth. Paris ann. 1232 :
Provisum est generaliter... quod prædicta Quadragesima hoc modo Assideatur et colligatur.
Wil. Thorn. in Chron. :
Tailliagium Assessum.
Et mox :
Et fuit quodlibet feodum Militare Assessum tunc ad 40. sol.
Occurrit passim apud ejus ævi Scriptores.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Forma vero,
in qua Dominus Rex (S. Ludovicus) vult ut tallia Assideatur in villis suis
, sic describitur apud Acherium tom. 12. Spicil. pag. 168 :
Eligantur per consilium Sacerdotum parochialium, et aliorum virorum religiosorum, necnon et burgensium, et aliorum proborum virorum usque ad xl. vel xxx. bonos viros et fideles, vel plures aut pauciores secundum quantitatem ipsarum villarum, et illi qui sic electi fuerint, jurabunt super Sancta, quod de ipsis, vel aliis probis viris earum villarum eligent usque ad duodecim de illis qui meliores erunt ad illam talliam Assidendam. Et illi duodecim nominati jurabunt super Sancta, quod bene et fideliter Assidebunt dictam talliam ad libram æqualiter : et valor immobilium appreciabitur ad medietatem mobilium in Assia prædictæ talliæ. Eligentur etiam simul modo cum prædictis duodecim, alii quatuor boni viri, et scribantur nomina eorum, secreta tamen, ita quod electio eorum non publicetur aliquibus, sed sub secreto habeatur, quousque illi duodecim Assederint, sicut prædictum est, talliam prædictam. Quo facto antequam publicetur tallia, vel aperiatur scriptura facta super talliam prædictam, illi quatuor sic electi juramento ab illis præstito de illis duodecim fideliter talliandis sub forma prædicta Assidebunt talliam competentem.
Assidere, Assignare annuos reditus ex prædiis designatis percipiendos. Charta Henrici Reg. Angl. in Bibl. Clun. pag. 1399 :
Manerium Rex Stephanus dedit, et Assedit eis pro 100. marcis.
Alia ann. 1272. apud Guichenon. in Hist. Bressensi :
Cum 40. libratis terræ... quas Assidere debet super suis reditibus, etc.
Vide Loisellum in Bellovaco pag. 295. Charta anni 1290. tom. 2. Hist. Meld. inter Instr. pag. 186 :
Je lais et ai laissié pour Dieu... vingt et cuint sous de tournois de rente chacun an à toûjours ; et les ai Assenez et Assene à penre à mes moulins de ladite Ferté au jour de la Purification N. D.
[]
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Assideare, Eadem notione.
Assideavit libras trecentum in terra sua
, in Fragmentis Chronicorum apud Marten. tom. 5. Ampliss. Collect. col. 1158.
Assedare, Idem quod Assidere, peræquare, assignare. Iter Camerarii Scotici cap. 39. § 45 :
Si de communibus profectibus Burgi legalis fuit Assedatio et levatio.
Adde Statuta Willelmi Regis Scotiæ, Statuta Davidis II. c. 23. 42. et Rastallum in verbo Assed.
Assessi, Gall. Assis à la taille, quibus rata pecuniæ impositæ exsolvenda taxata est, apud Matth. Paris.
Assidi quibusdam dicti, ab Assidere. Papias, Assidi, capite censi.
Assisus Reditus, inquit Spelmannus, in maneriis dicitur certus ille et immobilis census, qui domino solvitur ex prædiis liberis, unde et liber appellatur : estque mobili et nativo contrarius. Assisæ de Clarendon apud Hovedenum in Henr. II :
Baillivi Domini Regis respondeant ad Scaccarium tam de Assiso Reditu, quam de omnibus perquisitionibus suis.
Assidatio. Vide Argentreum in Hist. Britann. pag. 325.
Assessio, Ipsa tributi impositi taxatio, peræquatio. Will. Thorn :
In tailliagiis et Assessionibus quomodo debeant respondere.
Vide Assisia, pag. 449. col. 1.
Assessores, Peræquatores, censuum descriptores, qui censum per capita aut pro modo facultatum tributariis imponunt, Gallis Asseeurs. Vita S. Sulpitii Episc. Bituric. cap. 6. n. 27 :
Urget, ut Bituricam plebem cum Ecclesiæ Sacerdotibus nefando censu conscribat..... indicto jejunio Assessorem alloquitur blande.
Infra,
Sævissimus Assessor
dicitur. Adde Matth. Paris ann. 1215. et 1232.