« »
 
[]« 2 assignare » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 436c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ASSIGNARE2
2. ASSIGNARE, nude, pro Manum apponere, occupare, Gall. Saisir. Charta ann. 1246. in Chartul. Campan. fol. 303. col. 2 :
Si forsitan dictus Theobaldus de Meriaco infra dictum terminum non assignaverit dicto domino regi dictas xl. libratas terræ, ut dictum est, dictus dom. rex Assignabit ad totum hereditagium, quod dictus Theobaldus habet in castellaria de Meriaco.
Arest. parlam. Paris. ann. 1271. in Reg. Olim fol. 72. v° :
Mortuo Alphonso comite Augi et ejus liberis existentibus infra annos, Maria comitissa Drocensis propter defectum hominis, sicut dicebat, Assignavit ad terram quam ipsi liberi habent apud Lisiacum, et suam tanquam in suo feodo posuit ibi saisinam.
Charta ann. 1273. ex Chartul. episc. Paris. fol. 139 :
Quod si ipse dominus Lancelotus deficeret in traditione dictorum novem fidejussorum, sicut superius est expressum, dictus dominus episcopus posset Assignare ad feodum et levare et explectare et fructus suos facere, sicut ante finationem racheti et homagium receptum faciebat, vel facere poterat.