« Assnasare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 441c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ASSNASARE
ASSNASARE, Assuasare. Leges Alvredi Regis Westsaxiæ cap. 39 :
Si quis habeat lanceam super humerum suum, et homo Assnasetur, vel impungatur, solvat werram ejus sine wita. Si autem oculos Assnaset, reddat werram ejus, etc.Sic emendat Somnerus, ubi Editio præfert, Assuasare, aitque esse vocem effictam ex Saxonico Onsnaseð et Asnæse, uti legitur in Edit. saxonica Lambardi cap. 32. ubi Legem hanc sic vertit :
Si quis hastam humero gestarit, in quam alius forte fortuna impegerit, æquum esse videtur capitis æstimationem sine omni mulcta ei imperare.Est igitur Assnasare, hastam sic deferre, ut occidatur impingens. Ita enim eadem Lex denuo recensita et Latine versa in Legibus Henrici I. cap. 54 :
Si quis lanceam ferat super humerum, et inde quis occidatur, etc.Snas est Hasta, inde Asnæsan et Onasnæsan, Hastæ impingere.