« »
 
ASSUMPTIO 1, ASSUMPTIO 2.
[]« 1 assumptio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 443b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ASSUMPTIO1
1. ASSUMPTIO, Dies mortis Sancti alicujus, quo scilicet ejus anima in cœlum assumitur :
Assumptio S. Joannis Apostoli et Evangelistæ,
apud Ordericum Vitalem lib. 5. pag. 593. et in Vita Godefridi Comitis Campebergensis cap. 54. Proprie vero dicitur Transitus B. Mariæ, ut ait Durandus lib. 7. Ration. cap. 1. num. 19. Frodoardus in Leone IV. PP. :
Tandem clara dies Reginæ Adsumptio cœlis
Regiparentis adest.
Adde Serm. S. Autberti Beneventani tom. 4. SS. Ord. S. Benedicti pag. 266. Vide Dormitio.
[]« 2 assumptio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 443b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ASSUMPTIO2
2. ASSUMPTIO, Idem videtur apud Anglicos Practicos, quod Constitutum in Jure Romano. Cowell. lib. 4. Instit. Jur. Anglic. tit. 6. § 2.