« »
 
[]« Astaria » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 444c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ASTARIA
ASTARIA, Maritima, campus planus mari adjacens. Sanutus lib. 2. part. 4. cap. 25 :
Infra terram sunt montes alti per Astariam gradiendo.
Et mox :
Hæc est maritima, seu Astaria, quæ a Joppen usque ad Damiatam protenduntur.
Eodem cap. :
Ista est Astaria, quæ a Damiata usque in Alexandriam computatur.
Vox forte corrupta ab Æstuaria, vulgo apud Venetenses Armoricanos Estiers, de quorum regione maritima Cæsar lib. 3. de Bello Gallico dicit,
pedestria esse itinera concisa Æstuariis, etc
. id est canalibus, qui nonnisi tempore æstus maris aquis implentur. Armoricane Ster, flumen.