![[]](img/image.png)
ASTARUM, pro Affarum. Sunt autem Affare et Affarum, Provincialibus
Jus, proprietas quævis, etiam bona et facultates. Tabular. Minus S. Victoris Massil. fol.
106. ad ann. 1227 :
Recognoscimus tibiVide Affare.P. de S. Jacobo, quod accepisti in pignore a domino Roncelino quondam Vicecomite et Domino Massiliæ totum jus et dominium et Astarum quod ipse habebat in curia Massiliæ.