« Astrolabium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 447a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ASTROLABIUM
ASTROLABIUM, Dioptra, Instrumentum Mathematicum planum, 360. gradibus distinctum, cujus ope,
poli altitudo, et Astrorum motus capiuntur seu colliguntur. Astrolabii usus varios et
fabricam descripsere Stœflerus, Henrion, Clavius, Bion, etc. Componitur ex ἄστρον, astrum ; et λαμϐάνω,
capio. Rolandinus Patavinus de factis in Marchia Tarvisina lib. 4. cap. 12. apud Murat.
tom. 8. col. 228 :
Et horam motionis elegit per consilium magistri Theodori sui Astrologi, qui stetit cum Astrolabio sursum in turri Communis, expectans, ut dicebatur, quod ascenderet prima facies, vel horoscoparet Leonis, cum diceret Jovem esse in illo. Sed cum per Astrolabium hoc videre non posset tempore nubibus obumbrato, etc.Vide Lexic. mathemat. Hier. Vitalis.