« »
 
[]« Astrum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 447b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ASTRUM1
ASTRUM. Bractonus lib. 4. Tract. 3. c. 11 :
Unde videndum, si nepos et avunculus sub eadem potestate antecessoris simul fuerint astrarii tempore mortis, eo quod ambo reperiuntur in atrio, sive in Astro, etc.
Adde lib. 2. cap. 36. § 6. Fleta lib. 4. c. 2. § 8. de Nativis :
Qui a magno tempore extra Astrum suum villanum ad loca remotiora se transtulerunt.
Infra :
Villanis autem in veteribus Astris suis commorantibus non competit hujusmodi remedium.
§ 9 :
Si in Astris suis fuerint commorantes.
Radulfus de Hengham in Parva, cap. 8 :
Cum a magno tempore fugerint, et ad remota loca extra Astrum se transtulerint, etc.
Infra :
Villanis quidem in Astro commorantibus non competit hujusmodi remedium, etc. Laudabilis homo Astrarius,
in eod. Fleta lib. 1. c. 47. § 10.
Vox deducta a Saxonico eorð, focus, foculare, fornacula : unde postea toti domui nomen inditum. Hinc eorð-cniht, famulus domesticus ; eorð-fæst, pater familias. Ex eorð vero Anglo-Normanni Astre formarunt, idque appellationis domibus applicarunt, quas Franci nostri Feus, seu focos, etiamnum vocant. Sed et nostris vox Astre non omnino incognita : nam et focos et caminos Atres, seu Astres, appellamus. Le reclus de Moliens in Miserere :
Qui n'a ses enfants dont repaistre,
Dont il a sept on huit a l'Aistre.
Unde proverbialis manavit formula :
Sçavoir les Atres du logis,
de eo, qui cubicula, caminos, et omnia penetralia recte novit, seu, ut vulgo dicimus les Estres. Le Roman du Renard MS :
Lors s'en vient droit à la fenestre,
Com cil qui bien savoit l'Estre.
Præterea ex præallatis ex Bractono observare est, Astrum et atrium promiscue dictum : nam hoc loco atrium non est nostrum Court, sed domus ipsa : proinde Astrarii iidem sunt, qui Astro addicti seu Mansionarii, de quibus suo loco, qui Anglo-Saxonib. Heorð fæst dicebantur. Gloss. Saxon. circa tempora Edwardi III. exaratum : Heorð fæst, Astro addictus. Sed et admodum videtur vero simile Occitanos suum Estare et Stare, pro quavis domo inde deduxisse, cum Galli, seu Gallo-Normanni domos Estres, et Atres vocarent. Consuetud. Cantii :
Le Astre demurra al puné,
id est, Astrum seu domus remanebit secundo genito. Vide Stare. Astrum Germ. est Æstrich, vel Æsterreich, a voce Germanorum inferiorum Aster, Asters, lapides quadrata figura tesselati. Vide Astrea et Astracum. Adel. Astricus, Plastar, in Gloss. Lat. Germ. Sangall. sec. VII. Confer Diezii Grammat. Ling. Romanicar. vol. 1. pag. 25.
P. Carpentier, 1766.
Nostris Aistre, eadem notione. Lit. remiss. ann. 1455. in Reg. 187. Chartoph. reg. ch. 90 :
Le suppliant trouva en ung viel Aistre, où il y avoit ung four, du seigle nouveau.
Vide supra Astrea.