« Asulhare pice » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 448b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ASULHARE
ASULHARE Pice, sic quippe legendum, non vice ut in exemplo sequenti. Notum Veteres dolia,
lagenas pice adstrinxisse. Hinc Horatius Ode 8. lib. 3 :
Et Ovidius Fast. lib. 2 :Hic dies, anno redeunte, festusCorticem adstrictum Pice dimovebitAmphoræ fumum bibere institutæConsule Tullo.
Hinc etiam Picata vina apud Martialem Epigr. 107. lib. 13 :Quodque Pice adstrinxit, etc.
Hæc de vitifera venisse Picata ViennaNe dubites : misit Romulus ipse mihi.
◊ Asulhare ergo pice, est dolia picare, Gall.
Poisser les tonneaux. Charta Guillelmi Abb. Floriac. ann. 1296. ex Tabulario
ejusdem Cœnobii :
Item dare promisimus annis singulis in vindemiis vinum, quod capi poterit in 32. doliis... et illis impletis illa Vice non tenebimur Asulhare, etc.
P. , 1766.
◊ Nimis docte, ni fallor ;
nihil enim aliud est eo loco Asulhare, quam Complere, explere, Gall.
Remplir ; ita ut sensus sit, ubi semel impleta fuerint illa 32. dolia, tunc non
tenebimur eadem iterum explere. Nequaquam ergo legendum illa pice, sed alia
vice.