« »
 
[]« Atacheia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 448c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ATACHEIA
ATACHEIA, Atachia, f. Portorium, Gall. Peage. Lobinellus Hist. Britan. in Glossario ex Archivo Savigneii :
Ego Andreas dominus Vitreii dedi Abbatiæ Savigneii Atacheiam calceiæ molendini de Campo Florido et moltam omnium hominum.
Chartularium Monasterii SS. Trinitatis Cadomensis fol. 23. verso :
Domina Abbatissa debet habere pisces ad meliorem mercatum quam ullus homo.... debet habere salmones, et turgones et alosas, et lampreas, et porpedes, et omnes [] francos pisces, et omne verecum, quod ceciderit apud Oistrehan, aurum, velvairum, vel mantellum sine Atachia nisi habeat sequentem.
Archivum Majoris Monasterii in charta ann. 1284 :
Prior et Conventus de Lehovio emerunt a Roberto de Appigneio armigero portionem, quam habebat in molendino de Broschesac, et in situ, Atachia, piscariis, etc.
P. Carpentier, 1766.
Nihil hic, si bene video, ad portorium pertinet ; potest autem, ni fallor, de mole seu palorum serie haud absurde intelligi ; si tamen excipias quod ex Tabulario Cadomensi profertur, ubi mantellum sine pellitio aliove ornatu significari opinor. Priorem conjecturam firmare licet ex voce Gallica Atache, quæ paxillum seu pedamentum, cui vitis innititur, sonat. Lit. remiss. ann. 1392. in Reg. 142. Chartoph. reg. ch. 313 :
Le suppliant prist un baston, ou Attache de vigne, duquel il frappa icellui prestre.
Aliæ ann. 1413. in Reg. 167. ch. 275 :
Une Atache ou eschalas de vigne, etc.
Vide infra Attacatura.