![[]](img/image.png)
ATH, Atha, Athe, Voces Anglo Saxonicæ : Juramentum,
Anglis Oath. Præsertim vero ita appellatur purgatio per sacramentum. Leges
Ethelredi Regis cap. 1 :
Si est accusationibus infamatus, ad triplex ordalium vadat. Si dominus ejus dicat, quod neutrum ei fregit vel Ath, vel ordel, etc.Charta Edmundi Regis apud Malmesburiensem de Gestis Angl. lib. 2 :
Concedo Ecclesiæ S. Mariæ Glastonæ... libertatem, jura, consuetudines, et omnes forefacturas omnium terrarum suarum, i. Burghgerita, et Hundred, Setona, Athas, et ordelas, etc.Fœdus Edwardi et Guthurni Regum cap. 9 : Ordel et
Athes sint interdicta diebus festivis et legitimis jejuniis.