« Atondus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 452c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ATONDUS
ATONDUS. Concilium Legion. ann. 1012. can. 11. tom. 3. Collect. Concil. Hispan. pag. 191 :
Vadat liber ubi voluerit cum cavallo et Atondo suo.Forte pro servo suo.
L. , 1840–1850.
◊ Secundum Sa Rosa
de Viterbo in Suppl. Eluc. pag. 14. est Præstatio prædio imposita, indeque Prædium ipsum.
Charta Donationis anni 1088 : Exceptis illa mea creationescribit ibi cum positum pro et, atque suos pro meos ; sed non animadvertit de bonis mobilibus testatorem disponere, neque respexit locum a Cangio allatum. quem si cum hoc compares facile videbis atondos hic esse Helcia quibus equi et jumenta instruuntur. Movit virum doctum Charta anni 1095. in qua proprietario jure conceduntur Godino Zalemæ plura prædia(vernæ), quos ingenuo pro remedio animæ meæ, et meas ibitiones(jumenta), cum suos Atondos et mea stramenta ;
quæ omnia usque in hodiernum diem in Atondo et prestamo tenuit, ubi certe alia significatione accipiendum, fortasse pro prædiis e quorum fructibus comparanda erant instrumenta ad equos aptandos necessaria, simili enim sensu Prestamo legitur apud eundem Sa Rosa vol. 2. pag. 240. infima. Nostram sententiam omnino firmat locus supra allatus in voce Atareças.