« 1 attachiare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 454c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ATTACHIARE1
1. ATTACHIARE, Attachiator, Attachiamentum, Voces forenses, apud Anglos et
Scotos Leguleios frequentes, a Gallico Attacher deductæ. Est enim
Attachiare, Reum vincire, ligare. Unde in Legib. Baronum Scoticorum, seu Quoniam
Attachiamenta cap. 1. § 2. Attachiamentum dicitur esse
quoddam vinculum legitimum, per quod pars defendens invita astringitur ad standum juri, et respondendum parti de se quærenti juridice. Variis autem modis, ut ibidem subnectitur, fit Attachiamentum :
Aliquando enim fit per bona partis defendentis, utpote in placitis de debitis, et conventione, et quando implacitatur de rebus mobilibus. Quia primo debent res et bona partis defendentis Attachiari et teneri, quousque securitatem fecerit per plegios ad respondendum et standum juri parti conquerenti, et tunc relaxatur Attachiamentum. Aliquando etiam Attachiamentum fit per corpus hominis, utpote in placitis de transgressione, ut cum aliquis vulneraverit aliquem, per corpus debet Attachiari, et non per bona sua : vel si noluerit pati Attachiamentum per corpus, vel si se retraxerit a Baillivis, bona sua Attachiabuntur per Baillivum, donec dederit Baillivo securitatem de stando juri, etc. Debet autem Attachiamentum fieri per Baillivos, vel eorum servientes præsentatos in Curia et juratos. Atque hi Attachiatores dicuntur, capiuntque rebelles et fugientes seu fugitivos, qui non sunt juris patientes.Statutum Edw. Regis Angl. in Regesto Constabulariæ Burdegal. fol. 79. de Senescalli Vasconiæ officio :
Habeat 8. Servientes juratos, qui faciant Attachiamenta, et exequantur alia mandata Senescalli Vasconiæ.Concil. Lambethense ann. 1261 :
Tunc Vicecomites et alii quicumque Baillivi Attachiantes et distringentes, etc.Atque hæc ad Attachiamentorum materiam explicandam ex prædictis Legibus delibasse sufficiat. Tantum moneo, horum vocabulorum manere etiamnum in Gallia vestigium : Attaches enim appellamus facultatem, quam dat Judex loci cuivis Apparitori, aliorum Judicum sententias exequendi intra suæ jurisdictionis limites. Adde Rastallum. Sed et Attaquer dicimus, quempiam aggredi, adoriri, invadere, in aliquem manus immittere, quod faciunt Attachiatores. Jam vero unde hæ voces etymon ducant, vide in Tasca 2. Anglosax. Æt significat Ad, tæcan vero Capere. Hinc Anglorum to take et Suecorum take, Capere. .
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Attachiamenta, de Spinis et Bosco, Jus concessum silvarum magistris utendi spinis, minuto
ligno et arboribus vento fractis aut prostratis in districtu suo. Inquisitio apud
Brehull de Foresta de Bernwood, ann. 1230. apud Kennetum Antiquit.
Ambrosden. pag. 209 : Et dicunt etiam quod idem Joannes debet habere feodum in bosco domini Regis, videlicet Attachiamentum de spinis de bosco suo et de bosco qui vento prostituitur, et pannagium et clamationes et indictationes, si quæ fuerint, videlicet de viridi et de venatione.