« »
 
[]« Attegia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 456a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ATTEGIA
ATTEGIA, Ædicula, ab Adtegendo, quod est παραϰαλύπτειν, inquit Salmasius, ἡ σϰήνη, ϰαλύϐη. Papias : Attegiæ, Maurorum casulæ dicuntur, quia ad tempus teguntur.
Attegiæ Maurorum
, apud Juvenal. Sat. 14 :
Dirue Maurorum Attegias.
Vetus Inscriptio :
Deo Mercurio Attegiam tegulitiam compositam Severinus Satullinus C. F. ex voto posuit LL. M.
Joan. Diac. lib. 4. Vitæ S. Gregor. PP. cap. 96 :
Ut Attegias et Fenestras et vicini dormitorii tabulas agressus diriperet.
Bulla Leonis IX. PP. apud Ughellum in Episc. Portuens. :
Pergente recto itinere per solariam, et usque ad Attegiam piscatoriam.
Ethelwerdus lib. 4. Hist. Angl. cap. 3.
Pellunt ingenuos passim, Ategias figunt in oppido, etc
. Ὰτεγίαι, eadem notione apud Leon. in Tact. cap. 5. § 2. Nostris, Hutes de soldats. Rufinus apud Josephum, σϰηνοποιεῖσθαι, Attegias componi, transtulit. Pœnorum vocabulum. Vide Forcellin.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Attegua, Eadem notione, in Chron. Farfensi apud Murat. tom. 2. part. 2. col. 559 :
Et alia domus quam contendebat Gregorius filius Ursi Presbyteri de Malepassia cum scala marmorea, et curte ante eam, et medietate putei aquæ vivæ, et porta introitus, et cripta et duabus Atteguis.
Attigia, in Bulla Benedicti IX. PP. ann. 1033. apud Ughellum tom. 1. pag. 119. Adde pag. 136.