« »
 
[]« 1 attendere » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 456c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ATTENDERE1
1. ATTENDERE, Custodire, observare. Greg. Turon. lib. 1. Miraculorum cap. 45 :
Hæc autem comminati miserunt eum in exilium apud urbem Mediolanensem. Factum est autem ut adveniente festivitate S. Victoris, convenientibus populis et hic vigiliis interesset, sub libera enim custodia absolutus Attendebatur, etc.
Contractus matrimonii ann. 1299. apud Acherium tom. 8. Spicil. pag. 262 :
Omnes subjecti nostri dictorum locorum de Burgaano et ejus vallis, et de Garraveto pro Attendendis et complendis omnibus et singulis supradictis facient homagium ore et manibus commendatum, et juramento vallatum.
Confœderationes ann. 1314. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 158 :
Si sibi placuerit, sit in et de confœderationibus et unionibus prædictis, et eas promittat Attendere.
Legitur rursus in Charta Aymari de Pictavia ann. 1268. apud Baluzium tom. 2. Hist. Arvern. pag. 287. Vide Attenere.