«
2 attractus » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 459c.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/ATTRACTUS2
2. ATTRACTUS, Facultas, quam habet dominus feudi, retinendi homines alterius dominii, ita ut a
propriis dominis repeti non possint. Charta Hugonis Ducis Burgund. ann. 1172. pro
fundatione S. Capellæ Divionensis, apud Perardum :
Concessi... ut videlicet Clerici
ei deservientes liberum habeant Attractum in villa Divionensi, eodem modo, quo habeo, id
est, libertatem retinendi homines, eandem quam habeo in villa Divionensi.
Eadem
habentur in Chartis Odonis Ducis ann. 1201. et 1202. pro Communia Belnensi. Occurrit
præterea in alia ejusd. Odonis ann. 1196. pag. 341. et alia Milonis D. Noeriorum ann.
1239. pag. 245. 272. 275. et 444. Charta Goffredi Comitis Andegavor. de Consuetudinibus
terræ S. Sergii, apud Sammarthanos :
Birbiagium etiam de toto Attractu in omnia
ovilia illorum dominica per universas terras suas, excepto Attractu extraneorum hominum,
de quibus ipsam consuetudinem habere dinoscor.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Ubi de
bonis immobilibus seu agris sermo est,
Attractus Gallice dicitur
Attrahiere,
Attraiere, Extraiure, Estreiure, et interdum
Escheance. v. g.
Terres
vacantes par Attrahiere dicuntur reorum damnatorum,
albanorum, nothorum aut
servorum agri, quos dominus ad se
attrahit quovis modo, quamvis sint ex alterius
justitia vel dominio. Vide Glossarium D.
de Lauriere in hac voce, et infra 5. et
6.