« »
 
[]« 2 attractus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 459c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ATTRACTUS2
2. ATTRACTUS, Facultas, quam habet dominus feudi, retinendi homines alterius dominii, ita ut a propriis dominis repeti non possint. Charta Hugonis Ducis Burgund. ann. 1172. pro fundatione S. Capellæ Divionensis, apud Perardum :
Concessi... ut videlicet Clerici ei deservientes liberum habeant Attractum in villa Divionensi, eodem modo, quo habeo, id est, libertatem retinendi homines, eandem quam habeo in villa Divionensi.
Eadem habentur in Chartis Odonis Ducis ann. 1201. et 1202. pro Communia Belnensi. Occurrit præterea in alia ejusd. Odonis ann. 1196. pag. 341. et alia Milonis D. Noeriorum ann. 1239. pag. 245. 272. 275. et 444. Charta Goffredi Comitis Andegavor. de Consuetudinibus terræ S. Sergii, apud Sammarthanos :
Birbiagium etiam de toto Attractu in omnia ovilia illorum dominica per universas terras suas, excepto Attractu extraneorum hominum, de quibus ipsam consuetudinem habere dinoscor.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ubi de bonis immobilibus seu agris sermo est, Attractus Gallice dicitur Attrahiere, Attraiere, Extraiure, Estreiure, et interdum Escheance. v. g. Terres vacantes par Attrahiere dicuntur reorum damnatorum, albanorum, nothorum aut servorum agri, quos dominus ad se attrahit quovis modo, quamvis sint ex alterius justitia vel dominio. Vide Glossarium D. de Lauriere in hac voce, et infra 5. et 6.