« Attroncare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 460b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ATTRONCARE
ATTRONCARE, Truncos lustrare et recensere, Gall.
Soucheter. Hujusmodi truncorum examen fit ab iis qui aquis forestisque
præficiuntur, ut si fieri possit eos, qui arbores furtim succiderint, deprehendant. Hinc
Attroncatus dicitur qui facta truncorum lustratione apud se habere arbores
succisas deprehenditur ejusdem modi, qualitatis, etc. quorum sunt trunci
lustrati. Libertates MSS. villæ S. Desiderii in Campania ann. 1228 :
Si aliquis servientium domini... aliquem invenerit in nemoribus suis abbatantem, pro forefacto illo equi, boves, et biga, qui ibi inventi fuerint, erunt in voluntate Domini. Si vero ita esset, quod ipsum, qui abbatavit in dictis nemoribus, infra leucam bannatam inveniret, ipsum per Scabinos, si posset, Attroncaret ; et si Attroncare posset, equus, boves, et biga, qui ibi deprehensi essent, erunt in voluntate domini. Ille vero qui collo portabit, si in dictis nemoribus deprehensus fuerit et Attroncatus, sicut supra diximus, forefactum illum per 60. solidos emendabit.