« »
 
[]« 1 auca » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 464b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AUCA1
1. AUCA, Anser, Occitanis Auc, Auco, Auqueto, Italis, Occa, nostris, Oye. Gloss. Sax. Ælfrici : Auca : gos. Gloss. Arabico-Lat. Auca, Anser. Ita etiam Ugutio. Gloss. Græco-Lat. χήν Auca, Anser. Ex χήν vero formatum Auca, vel Oca, quidam putant. Confer Diezii Grammat. Ling. Roman. vol. 1. pag. 25. Capitulare de Villis cap. 62 :
Quid de pullis et ovis, vel anseribus, id est, Aucis, etc.
Adde cap. 18. Lex Alaman. tit. 99. § 20 :
Accipiter, qui Aucam mordet.
Marculfus lib. 1. form. 11 :
Aucas tantas, fasianos tantos, etc.
Willelm. Malmesb. lib. 5. Hist. pag. 159 :
Causam ferunt morbi augmentati, quod ea die allium cum Auca præsumpserit.
Infra : Similes pennis Aucarum. Vox pluries obvia in Polypt. Irminonis. Vide doctiss. Edit. Indicem.
Aucam, pro ave femina usurpat Speculum Saxon. lib. 3. art. 51 § 1 :
Auca ova ponens et gallina tribus nummis persolventur.
Burchard. lib. 19 :
Pullos aucarum, pavonum, pullos gallinarum.
Occurrit præterea apud Bedam in Vita S. Cuthberti Episcopi n. 54. apud Felicem Gyrvensem in Vita S. Guthlaci n. 25. Edit. Bolland. Leonem Ostiensem lib. 1. cap. 30. Ignotum Casinensem. cap. 12. ap. Pertz. Monum. vol. 5. pag. 226. Silvestrum Giraldum in Topograph. Hiberniæ dist. 1. cap. 11. 18. in Traditionibus Fuldensibus lib. 2. trad. 236. in Legibus Burgorum Scoticor. cap. 50. in Regula S. Gilberti de Sempringham. pag. 768. in Vitis Abbat. S. Albani pag. 84. in Chronico Andrensi pag. 628. Thietmar. Chron. lib. 4. cap. 17 :
Natus est infans, dimidius homo, posterioribus Auce similis, etc.
Idem lib. 6. cap. 49 :
Nati autem sunt in hiis diebus duo fratres cum dentibus in ore similes Aucæ, quorum alter dextri dimidium brachii, sicut ala Aucæ habebat, etc.
[]
Aucarius, in Glossario Ælfrici goshafuc, id est, accipiter, Falco, nempe is, qui aucas venatur. Nostri Aucarios, seu Oyers, vocabant, quos hodie Cuisiniers, vel Traiteurs, ut constat ex Statutis MSS. Artificum Parisiensium tom. 1. fol. 190.
Aucipasta, Auca domi pasta. Pasta enim generatim vocabant aves domesticas, seu quæ domi pascebantur. Glossæ Isidori : Altilis, Pasta, ab alendo. Vetus Scholiastes Juvenalis ad Sat. 5 :
Altilis et Flavi : Pasta vel apruna.
Volentia nutrita,
apud Cælium Aurelianum Siccensem lib. 4. Tardarum passionum cap. 3.
Anser altilis
, in Fragmento Petroniano de Cœna Trimalcionis. Capitulare de villis cap. 28 :
Ut Aucas pastas et pullos pastos ad opus nostrum.... sufficienter habeant.
Charta Caroli Calvi ann. 862. pro Monasterio S. Dionysii apud Doubletum :
Una cum censu, qui in volatilibus, de molendinis, et cambis debet exire, cum pulpastis et Aupastis, (aucipastis) sicut a longo tempore mos fuit.
Chronicon Fontanellense cap. 16 :
Ad Nativitatem Domini Aucipastas 4. pullipastas 12. pullos 9. etc.
Occurrit ibi pluries. Vide Pullipasta. Irminon. Polypt. Breve 1. cap. 40. pag. 5.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Aucca. Proventus Monasterii Centulensis inter Acta S. Benedict. sæc. 4. part. 1. pag. 104 :
Molendina quatuor unde redditur annona permixta sexcenti modii, porcos octo, Auccas duodecim.
Auga, non semel in Tabulario S. Remigii Remensis. Vide in Augtiones.
Oga, in Vita S. Winwaloei Abbat. n. 6. Anser, in alia Vita ejusdem Sancti dicitur n. 13.
Occa. Joan. de Janua :
Anser est quædam avis, quæ dicitur Occa.
Ocha. Notitia S. Albini Andegavens. apud Gallandum lib. de Franco alodio pag. 296 :
Frisingam, porcellos, et Ochas, et gallinas, et ova, etc.
Auca, interdum pro qualibet avi sumitur. Gloss. Lat. Græc. : Auca, πτῆνον.
Aucellus, perinde quælibet avis dicitur in eodem Gloss. Lat. Gr. Aucellus, στρουθίον. Nam recte observant viri docti στρουθία appellare Græcos Scriptores πάντα τὰ μιϰρὰ τῶν ὀρνίθων, quasvis aviculas : quomodo Itali quamlibet avem Uccello vocant, et Uccellare, pro aucupari usurpant, quasi hoc esset Aucas capere. Neque aliunde petendum vocis nostratis Oyseau etymon constat. Lex Salica tit. 7. § 7 :
Si quis Aucellum de trappa furaverit.
Ita quidam Codic. MSS. uti monet Lindenbrogius, ubi Editi præferunt :
Si quis turturem, etc.
Hinc
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Aucellus, dictus quivis ex avium volatu, vel inspectione ariolus. Anonymus de Gestis Manfredi et Conradi Regum apud Murat. tom. 8. col. 597 :
Veniunt augures, adstant astrologi, adsunt Aucelli, currunt aruspices, divina festinant, ac veluti qui sua dicta, ut volentibus applaudant dominis, et dissimulantibus adulentur, soliti sunt subornare mendaciis, certam spem Regi de prosperis successibus pollicentur,
Aucellatores, iidem, qui Accipitrarii, in Capitulari de villis cap. 42.
Aucellatio, Aucupium, Gall. Oisellerie. Concilium Parisiense ann. 1312. part. 4. cap. 4 :
Prohibemus etiam ne venatione silvatica, sive aucupio, vel Aucellatione in propriis personis utantur.
Aucella. Gloss. Lat. MSS. Regium sign. 1013. et Isidori : Aucella ortigometra, matrix coturnicum. Apuleius lib. 9. Metamorph. :
O bona Aucella, et satis fœcunda, quæ multo jam tempore quotidianis [] nos pastibus saginasti.
Apicius lib. 5. cap. 3 :
Esitia minuta facies quadrata, et coques simul turdos, vel Aucellas, vel de pullo conciso, etc.
Infra :
Pisum coques et cerebella, vel Aucellos vel turdos a pectore exossatos, etc.
Adde lib. 4. cap. 5. lib. 8. cap. 7. Perperam Humelbergius Avicellas reponit.
L. Henschel, 1840–1850.
Aucula, ein clein genszlin, in Gemma Gemmarum.
Porro nostri non modo suum Oye, inde hauserunt pro ansere, sed et olim dicebant. Le Roman de Garin :
Grues et Gentes, et Oes, et Poucins.
Atque inde nomen mansit plateæ Parisiis, quam vulgo la rue aux Ours dicunt, pro la rue aux Ouës, uti appellari in veteri Charta S. Martini de Campis observatum a Duchesnio in Adversariis MSS.
P. Carpentier, 1766.
Aoue, in Charta ann. 1308. ex Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 552. col. 2 :
Derechef une Aoue prisée douze deniers.
Ita etiam legendum paulo supra pro Aoire. Huë, in Lit. ann. 1330. tom. 2. Ordinat. reg. Franc. pag. 50. Ludi ad Aucam meminit Bareleta serm. in Domin. 4. Adventus :
Si voluerit ludere.... ad Aucam, habeo taxillos.