« »
 
[]« 2 auctor » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 466b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AUCTOR2
2. AUCTOR, Christus Dominus nude dicitur, in Charta ann. 1038. apud Murator. tom. 3. Antiq. Ital. med. ævi col. 177 :
Quisquis in sanctis ac venerabilibus locis ex suis aliquid contulerit rebus, juxta Auctoris vocem, in hoc sæculo centuplum accipiet, insuper, quod melius est, vitam possidebit æternam.
Eadem rursum occurrunt in Ch. ann. 1061. ibid. col. 1089. Verum antiquiorem esse hanc formulam observat idem Muratorius, ex Charta nempe ann. 872. tom. 5. earumd. Antiq. col. 628. ubi quod de eleemosyna in pauperes dictum fuerat, ad donationes ecclesiis factas detorsum fuisse monet.