« Audientiarius » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 470a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AUDIENTIARIUS
AUDIENTIARIUS, Scriba, Notarius forensis, Gall. Audiencier. Inter apparitores forenses
primas tenet Audientiarius, sicque appellatur, quod in audientia causas
ordine suo appellare, atque audientiam populo facere ex officio teneatur. Acta SS. Julii
tom. 3. pag. 56 :
Nos igitur Robertus Episcopus venerabilem Dominum magistrum Gabrielem Caillé Officialem nostrum, qui una cum provido viro Adriano Loir Notario publico et Audientiario nostræ curiæ spiritualis Cameracensis, hujusmodi informationem nobis postea reportandum debite facere habeant, viva voce deputandos duximus et deputavimus.Ibib. infra :
In quorum omnium et singulorum fidem et testimonium præmissorum præsentes litteras manu nostra propria subscriptas, processum nostrum in se continentem fieri, et per eumdem Adrianum Loir Notarium et Audientiarium nostrum supra et infrascriptum nostrum subscribi et publicari mandavimus, sigillique nostri fecimus et jussimus appensione communiri.Et apud Rymer. tom. 13. pag. 448 :
Et ego Joannes Cartier Presbyter Ecclesiæ Carnotensis in Decretis Bacalarius... venerabilisque Curiæ Episcopalis Paris. Notarius, ac ipsius Curiæ Audientiarius juratus, etc.