« 6 auditor » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 471a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AUDITOR3
6. AUDITOR, apud Manichæos, secundus fuit gradus ejusmodi hæreticorum : cum primus
Electorum esset. Atque ii, inquit S. Augustinus Epist. 74.
carnibus vescuntur, et agros colunt, et si voluerint, uxores habent : quorum nihil faciunt, qui vocantur Electi.Vide eumdem lib. 2. de Morib. Manichæor. cap. 18. lib. de Hæresib. cap. 46. lib. contra Fortunat. lib. 20. contra Faustum Manich. lib. de Utilit. credendi cap. 1. etc. De ejusmodi Manichæis videtur intelligendus Evervinus Steinfeldensis de Hæreticis sui temporis :
Prius enim per manus impositionem de numero eorum, quos Auditores vocant, recipiunt eos inter credentes, et sic licebit interesse orationibus eorum.