« »
 
[]« Augia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 476b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AUGIA
AUGIA, Campus pascuus amni adjacens, vel amne circumfusus, ex Germ. Au, vel Aw. Erchinfridus in Vita S. Colomanni :
Est autem prope Danubium quædam speciosa et delectabilis Augia, in qua noviter constructa fuit Basilica.
Pancharta titulorum Abbatiæ S. Stephani de Vallibus apud Xantones Charta 2 :
Videlicet in decimis, terris, vineis, hominibus, et burgo de vallibus, et furno cum saltibus et Augiis totius parrochiæ, etc.
Hinc Etymon Algiæ, seu Augiæ, Gall. Le pays d'Auge, quæ Normanniæ pars est, pascua et palustris ; quamvis Marliano et Massono ab Aulercis deducatur. Vide Valesium Notitiæ Gall. pag. 12. ad vocem Algia.