« 1 augustalis » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 477b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AUGUSTALIS1
1 AUGUSTALIS, qui est Præfectus Augustalis, cui Ægypti ad similitudinem Proconsulis,
lege sub Augusto lata, imperium datum est. Nec enim fasces consulares ingredi Alexandriam
licuit : cujus rei Cicero contra Gabinium meminit. Fertur enim apud Memphim in aurea
columna Ægyptiis literis scriptum, tunc demum Ægyptum liberam fore, cum in eam venissent
Romani fasces et prætexta Romanorum. Huic Alexandria sedes fuit, ut colligitur ex
subscriptione l. 1. C. Theod. de Alexandrinæ plebis Primat. et l. 1. Dig. de Offic. Præf.
August. Atque inde non semel Augustalis Præfectus
τῆς Ἀλεξανδρείας ὕπαρχος, Αὐγουστάλιος dicitur, ut
Socrati lib. 4. cap. 16. lib. 5. cap. 16. lib. 7. cap. 13. Sozomeno lib. 7. cap. 15.
Palladio in Hist. Laus. cap. 117. Jo. Moscho cap. 71. 207. Liberato Diac. cap. 23. etc.
Plura vid. in Gloss. med. Græcit.
voce Αὐγουστάλιος. Primus autem
Magistratum hoc nomine iniit.
◊ Artemius, Dux et Augustalis Alexandriæ sub Constantino M.
si qua fides Synaxariis 20. Octob. nam primus huncce magistratum obiisse dicitur in
Excerptis Chronologicis Scaligeri ; cui successere alii, nempe
◊ Tatianus, Valentiniano et Valente Augg. III. Coss.
◊ Publius, Modesto et Arintheo Coss.
◊ Tatianus II. Gratiano Aug. IV. et Merobaudo Coss.
◊ Palladius, Valentiniano V. et Merobaudo Coss.
◊ Tatianus III. Valente VI. et Valentiniano Coss.
◊ Adrianus, Eusebio et Olybrio Coss.
◊ Paulinus, ann. 385. et 386. l. 10. Cod. Th. de Fide test.
l. 112. de Susceptorib.
◊ Hypatius, Gratiano V. et Theodosio I. Coss.
◊ Pentadius, apud Synesium Epist. 29.
◊ Euthalius Leodicensis, apud eumd. Ep. 127.
◊ Antoninus, Syagrio et Eucherio Coss. in Excerpt.
Scaliger.
◊ Florentius, ann. 384. 385. 386. l. 1. Cod. Theod. de his
qui pleb. aud. l. 9. de Fide testium, l. 112. de Decurionib.
◊ Erythrius, ann. 388.
◊ Alexander, ann. 390.
◊ Evagrius, ann. 391.
◊ Hypatius, ann. 392.
◊ Potamius, ann. 392.
◊ Remigius, ann. 396. Hujus mentio apud Claudianum et
Synesium, et Isidor. Pelusiotam Epist. 50.
◊ Charmosynus, sub eodem Theodosio apud Theophanem ann. 35.
◊ Archelaus, ann. 397.
◊ Callistus, ann. 422. Theophan. pag. 72.
◊ Cleopater, ann. 435.
◊ Theodorus sub Theodosio juniore. Liberat. cap. 14.
◊ Anthemius sub Zenone. Id. cap. 19.
◊ Apollonius sub eodem Zenone. Id. cap. 17. 18.
◊ Theodosius filius Calliopi sub Anastasio. Id. cap. 18.
◊ Dioscorus. Id. cap. 20.
◊ Rhodo. Id. cap. 23.
◊ Liberius. Ibid.
◊ N. nepos ex sorore Justini Thracis, sub eodem Justino II.
Theoph. ann. 16.
◊ Manuel Armenus ann. 25. Heraclii. Theoph. Vide Excerpta Chronologica Eusebii edita a Scaligero sub
finem.
◊ Augustalem Thusciæ habet Passio S. Savini quem
alibi Præsidem vocat. Vide
Marini Papin. Diplom. pag. 391. not. 19.
Augustalitas, Dignitas et munus Augustalis Præfecti, in lege 11. Cod. Theod. de
Censitoribus.