« »
 
[]« 2 augustus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 478c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AUGUSTUS2
2. AUGUSTUS, Quidquid frumenti, etc. rustici lucrantur in colligendis messibus eorum, quibus serviunt, aut a quibus conducuntur. Vox nota agricolis nostris. Tabularium Fontanellense tom. 1. pag. 10 :
Ego Ricardus Anglicus famulus Domini Abbatis et Conventus S. Vandregesili vendidi et concessi Rothaisiæ nepoti meæ et Eliæ Amiot sponso suo... totam servitutem meam quam habebam et tenebam a Domino Abbate... tali vero conditione quod ego dictus Ricardus habebo et tenebo dictam servitutem usque ad obitum meum, reddendo inde annuatim dictæ Rothaisiæ et dicto Eliæ sponso ejus vel hæredibus suis duo quarteria bladi de redditu Augusti mei... pro saisina venditionis dictæ servitutis.
Ibid. pag. 834 :
Vendidi totum jus et omne illud quod habebam... et reclamare poteram in Abbatia eorumdem, ratione cujusdam servitii quod habebam in infirmaria eorumdem, videlicet in blado, tourtis, Augusto, pane, carnibus, vino, oblationibus, etc... ann. 1282.
Charta anni 1481. ex Tabulario B. Mariæ de Bono Nuntio Rotomag. :
In Augusto et spolio.
Eadem repetuntur in alia Charta ejusd. Archivi ann. 1492.