« »
 
[]« Aureola » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 484c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AUREOLA
AUREOLA, Joanni de Janua, est præmium quoddam merito redditum, Vide eumd. in verbo Virgo. Matthæus Westmon. anno 1284 :
Alfonsus Regis primogenitus veniens ad Westmonasterium, quandam Aureolam, quæ fuerat quondam [] Principis Walliæ Leolini, cum aliis jocalibus afferebat, quibus beati Regis Edwardi feretrum ornabatur.
Alanus in Anticlaudiano lib. 4. cap. 8 :
Vel quos Aureolæ munus non excipit, omnes
Laurea communi fretos mercede coronat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
De variis Aureolis, quibus pro merito Beati donabuntur in cœlis Josephus Angles in 4. Sent. dist. 49. art. 6. conclus. ult. ait,
quod in corporibus Virginum, Martyrum atque Doctorum erunt insignia quædam, quibus hujusmodi Aureolas in anima habere præ se ferent ; quodque Virgines in capite aliquam coronulam albam, Martyres rubram, et Doctores viridem gestabunt
.