« »
 
[]« 1 auriculares » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 485c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AURICULARES1
1. AURICULARES. Blandinus Monach. in Miraculis S. Agathæ cap. 1. de quadam surda curata a S. Agatha :
Nocte itaque orationi vacans, paululum dormire cœpit, affuit interventrix muliebri habitu admodum ornata,... infelicibus auribus Auriculares mittens, protinus disparuit.
Digitos forte Auriculares, vix enim credam intellexisse Blandinum id, quod Oreillette vocat Pibracius :
Mieux nous voudroit des Oreillettes prendre, etc.
Quibus nempe aures occluduntur. Forte etiam per Auriculares intellexit auriscalpia, quibus aurium sordes, quæ auditum impediunt, eruuntur. Glossar. Lat. Græc. Auricularium, ὼτογλυφίς. Ita corrigo, pro Aurisclarium. Meursius Auriscalpium emendat ; sed priori emendationi favent vestigia literarum. Vox formata ex Auricula, ὼτάριον, in eodem Gloss.