« »
 
[]« Aurifex » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 486a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AURIFEX
AURIFEX, in Pacto Legis Salicæ tit. 11. [] § 6. si Wendelinum audimus, non est Aurifaber, sed Carpentarius, quod in ea scribatur, Aurificem sive Carpentarium, ita ut voces synonymæ sint. Sed constat, crebro vocem, sive, pro conjunctiva, et, usupari. Neque enim quis dicat eodem tit. Editionis Pithœi § 5. fabrum eumdem esse cum vinitore, vel carpentarium eumdem ac venatorem, quod illa præferat hæc verba :
Aut fabrum sive vinitorem, aut carpentarium sive venatorem.