« »
 
[]« Auriflamma » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 486b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AURIFLAMMA
AURIFLAMMA, Oliflamma, Oloflamma, Aurea flamma. Vexillum fuit proprium Monasterii Sancti Dionysii in Francia, quod Monachi in bellis, quæ pro bonorum suorum aut privilegiorum tuitione suscipere cogebantur, suo deferendum Advocato porrigebant, qui illud ex Abbatis manibus, certis precibus ad id ab eo recitatis, ex Sancti monumento, cui appensum erat, acceptum, in præliis, tanquam Ecclesiæ et Monasterii signifer præferebat : hic enim primus fuit Auriflammæ usus.
Vocis etymon censent plerique a materia et colore sumi debere. Cum enim Labari, seu gonfanonis formam præferret, cujusmodi ædes sacræ habere etiamnum solent, atque iis uti in publicis processibus, ejus materiam fuisse aiunt ex rubeo serico ignei et coruscantis coloris, atque ab igne auri et fulgore sandaracæ, cui flammeus color tribuitur a Plinio lib. 35. cap. 6. Auriflammæ nomen inditum. Sane de hujus sacri vexilli colore et materia consentiunt Scriptores. Willelmus Brito lib. 2. Philipp. :
Ast Regi satis est tenues crispare per auras
Vexillum simplex, cendato simplice textum,
Splendoris rubei, Letania qualiter uti
Ecclesiana solet, certis ex more diebus.
Quod cum flamma habeat vulgariter Aurea nomen,
Omnibus in bellis habet omnia signa præire.
[] Et ex eo Guillelmus Guiart :
Oriflamme est une Baniere
Aucun poi plus forte que guimple,
De cendal roujoiant et simple,
Sans pourtraiture d'autre affaire.
Præterea Chron. vernac. Flandr. cap. 67 :
Et tenoit en sa main une lance, à quoy l'Oriflamme estoit attachié, d'un vermeil samit, à guise de gonfanon à 3. queues, et avoit entour houppes de soye verte.
Eadem verba habet Johannes abb. Laudunensis in Speculo Historiali MS. lib. 11. cap. 8. Radulphus de Presles apud Doubletum in Hist. Sandionysiana lib. 1. cap. 41 :
Et si portez seul d'entre les Roys, ô Roy, l'Oriflambe en bataille, c'est asçavoir, un glaive (une lance) tout doré, où est attachée une bannière vermeille.
Ex quibus licet non modo quæ fuerit Auriflammæ materia, quisve materiæ color, sed et cujus formæ et figuræ extiterit, abunde satis percipiatur, non tamen plane videtur evinci, ab ipso colore nomen Auriflammæ manasse, cum etsi flammeum rubeus quocumque modo repræsentet, nihil auri in ejusmodi vexilli descriptione occurrat, præterquam in ipsa lancea, cui hærebat, quam Preslius auratam fuisse scribit. Neque enim aurea fuit prætextum fimbria, ut Chiffletius finxit, sed viridi, quod expressim notat Chronicon Flandriæ.
Malim igitur Auriflammam appellatam a voce Scriptoribus medii sæculi passim recepta, nempe a Flammulum, vel Flammula, quæ quodvis vexillum significat, uti in hoc verbo dicemus : cui adjuncta fuerit vox Aurea, quod hasta, cui erat infixa, auro obducta fuerit : quod præter Preslium testatur Inventarium vetus Thesauri Sandionysiani apud Doubletum :
Estendard d'un cendal fort espais, fendu par le milieu en forme d'un gonfanon, fort caduque, enveloppé autour d'un baston couvert d'un cuivre doré, et un fer longuet, aigu au bout.
Sed et Scriptor Historiæ Caroli VI. ex Thuana Biblioth. enarrans ut Domino d'Aumont Auriflammæ gestandæ præfectura a Rege demandata sit, hæc adjungit :
Si vexillum ferre dignum duxit, donec ingruente belli necessitate hastæ aureæ applicasset.
Jam vero Auriflammam peculiare fuisse Monachorum vexillum, quod eorum Advocati deferrent iis in bellis, quæ suscipere cogerentur contra bonorum suorum invasores, firmatur ex usu passim recepto : cum id muneris præsertim Advocatos spectarit, ut in ejusmodi bellis Ecclesiarum, quarum Defensores erant, vexilla præferrent : unde et sæpe Signiferi Ecclesiarum dicuntur, ut supra observavimus, cum de Advocatis egimus.
Eo igitur nomine Vilcassini, seu Pontesiæ Comites, qui Sandionysiani Monasterii protectores et Advocati erant, forte quod plurima ex illius bonis intra eorum ditionem sita essent, Auriflammam, quæ præcipuum fuit ejusdem Monasterii vexillum, detulere in expeditionibus bellicis, quas suscepere pro eorum tutatione : quæ est viri doctissimi Andreæ Duchesnii sententia in Hist. Bethuniensi lib. 1. cap. 3. Atque inde fortassis manavit, ut Auriflamma crebro, et fere semper, vexillum S. Dionysii vocitetur a Scriptoribus, non quod duntaxat in Ecclesia S. Dionysii asservaretur, sed quod peculiare esset monasterii in militaribus expeditionibus vexillum. Gesta Ludov. VII. cap. 4 :
Vexillum B. Dionysii, quod Gallice
Oriflambe dicitur. Rigordus ann. 1215 : []
Revocatur vexillum B. Dionysii, quod omnes præcedere in bella debebat.
Infra :
Adveniunt legiones Communiarum, quæ fere usque ad hospitia processerant, et vexillum B. Dionysii.
Gesta S. Ludovici ann. 1249 :
Præcedente quoque juxta ipsos in alio nassello B. Dionysii Martyris vexillo.
Apud Joinvillam, la Banniere de S. Denys dicitur. Ita etiam passim in Hist. Garini MS. :
Je vos comant l'Ensegne S. Denys.
Infra :
Et Garin porte l'Ensegne S. Denys.
Alio loco :
Devant en vient l'Enseigne S. Denys,
Blanche et vermeille, nus plus bele ne vit.
Alibi denique Auriflammam S. Dionysii appellat :
Les gens Girbert vit venir tos rengiés,
Et l'Oriflambe S. Denys baloier.
Annal. Victor. MSS. ad ann. 1214. ubi de prælio Bovin. :
Per exercitum Francorum clamatum est Ad arma, buccinæque clangebant, et revocatæ sunt primæ cohortes, quæ jam pontem transierant, ut redirent : vexillum etiam S. Dionysii (ubi ad marginem eadem manu scriptum legitur, Vexillum S. Dionysii, i. Oriflambe) quod ex antiqua consuetudine debet semper præire, non potuit ita cito redire, quin esset bellum incœptum.
Iidem Annal. ad ann. 1304 :
Dominus Anselmus de Caprosia, miles probatus et maturus, strenuus et fidelis, qui ferebat tunc, et alias plures tulerat, de præcepto regis ob fidelitatis integritatem et eximiam probitatem vexillum S. Dionysii, quod vulgaliter dicitur Auriflamma, etc.
Unde vix mihi persuadeam, Reges nostros Auriflammam prætulisse in bellis suis ante Ludovicum VI. a quo Vilcassinensis Comitatus comparatus fuit. Sententiæ huic apprime conveniunt, quæ leguntur in Charta ejusdem regis Ludovici VI. ann. 1124. ex Reg. 108. Chartoph. reg. ch. 272 :
Præsente itaque venerabili abbate præfatæ ecclesiæ (S. Dionysii) Sugerio, quem fidelem et familiarem in consiliis habebamus, in præsentia Optimatum nostrorum, vexillum de altario beatorum martyrum, ad quod comitatus Vilcassini, quem nos ab ipsis in feodum habemus, spectare dinoscitur, morem antiquum antecessorum nostrorum servantes et imitantes, signiferi jure, sicut comites Vilcassini soliti erant, suscepimus.
Sed qui plura volet de Auriflamma, consulat, quæ de ea congessimus in Dissertat. 18. ad Joinvillam, ex qua etiam prædicta excerpsimus. His adde Raymundum Montanerium in Chron. Regum Aragon. cap. 119. 123. 138. 139. et Joannem Goulain Carmelitam in versione Gallica Rationalis Durandi, exarata ann. 1372. jussu Caroli V. Regis Franc. fol. 41. 42. Henricum Suval tom. 2. Antiquit. Paris. pag. 746. Gallandum des anciennes Enseignes de France pag. 40. et seqq. Historiam Harcurianam tom. 2. pag. 1132. tom. 3. pag. 919. tom. 4. pag. 1823. 1824. 1828. 2107. et seqq.
Auriflamma, interdum dictum præcipuum aciei vexillum. Albertinus Mussatus de Gest. Henrici VII. cap. 2. de eodem Cæsare :
Nec minus extemplo Aquilas, Aureamque flammam explicans, in Florentiæ fines processit.
Le Roman de Guesclin MS. :
Mainte enseigne y baloie tainte en grene,
L'Oriflambe Karlin est devant premeraine.
[] Et Alibi :
Les Enseignes de soie vont avant baloiant
L'Oriflamme Karlin au premier chef devant.
Alius Poeta MS. :
Requourent cele part ou virent l'Oriflour.
P. Carpentier, 1766.
Auriflamma, Dictum etiam quodvis vexillum. Martyrol. MS. eccl. Laudun. :
De la fondation de Marc de Foras archidiacre de Tierache ont esté donnez deux guidons ou Oriflames, qui se portent à la passion, qui ont couté 80. écus d'or.