« »
 
[]« Aurifrigia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 487b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AURIFRIGIA
AURIFRIGIA, Aurifrisia, Aurifrisum, Fimbria aurea, limbus aureus, Gall. Frange d'or : neque enim hisce vocabulis intelligitur opus Phrygium auratis filis intextum, quod volunt viri docti. Chronicon Laurishamense pag. 95 :
Cappæ tres cum Aurifrigiis, palla altaris cum Aurifrigio, etc.
Chronic. Moguntinum Conradi Episcopi :
Casula violacea latis et magnis Aurifrigiis.
Matth. Paris ann. 1246 :
In capis choralibus et infulis Aurifrisia concupiscibilibus.
Charta ann. 1213. apud Ughellum tom. 7. pag. 289 :
Cappam unam de examito rubeo cum lista de Aurofriso.
Occurrit passim.
Quod vero Latini sequioris ævi Scriptores Aurifrisium vocant, nostri et Angli Orfroy dixere. Vetus Vocabularium Anglicum, Orfrey of a vestiment, Aurifrigium. Historia Prioratus Wigmorensis in Anglia :
Donna à Moines l'Eglise une Chape de queor pourpre, assés honneste, et richement aourné des Orfreys.
Le Roman de Garin :
Bien fu vestuë d'un paille de Biterne,
Et un Orfrois a mis dessus sa teste.
Alio loco :
Vestus moult noblement de sendans et d'Orfrois.
Aiius Poeta MS. :
Le ban de Macidoine qui fut listé d'Orfrois.
Philippus Mouskes MS. :
D'autre part li Quens Jofrois,
Viestus de samis et d'Orfrois.
Aurifrasium dixit Ordericus Vitalis lib. 6. pag. 603. qua voce Gallicam Orfrais expressit :
Adelina quoque uxor Rogerii de Bellomonte Albam Aurifrasio comite ornatam Uticensibus contulit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Aurifrigium fere semper accipiendum pro Limbo acupicto, auro plerumque argentove distincto, qui ad vestes sacras assuitur, atque, ut supra, a nostris Orfroy appellari solet. Cappas fere omnes latum ambit Auriphrygium, casulis in crucis modum aptatur, ab humeris ante et retro demittitur in tunicis ; at in albis consuitur tantum ante et retro inferiorem oram, et in extrema manicarum parte, in amictu vero qua parte capiti imponitur. Qui usus etiamnum obtinet in plerisque Ecclesiis. Spicil. Acher. tom. 7. pag. 403. in Instrumento anni 1099 :
Ad Missæ suæ ornamentum reponendum scriniola duo tali opere convenientia fecit, suoque studio amictum magno Aurifrigio et longo ornatum, albamque... acquisivit.
Miracula S. Dunstani. tom. 7. Maii pag. 815 :
In quo illud quoque admirationi nonnullis fuit, quoniam idem Aurifrigium planetæ appositum nec majus nec minus inventum est, quam vestis ipsius mensura petebat.
[] Et tom. 1. Julii pag. 402 :
Et easdem camisias Aurifrigiæ more capitii, et sutura humerali atque brachiali ornari eis fecit.
Neque tantum Aurifrigiis ad sacræ trabeæ ornamenta, usi sunt, quin et in pileis, colli tegmine, aliis Clericorum et Laicorum indumentis. Hinc illud statutum Frederici Episcopi Argentinensis apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 538 :
Singulos Clericos... qui de cætero tales caligas gestare præsumpserint, vel qui clamydes aut alias suas vestes geminis Aurifrigiis quæ vulgariter bortum dicuntur... ornaverint, etc... statuimus propter hoc excommunicationis sententia puniendos.
Le Roman de la Rose :
Et un chapeau d'Orfrays eut neuf,
Le plus beau fut de dix-neuf,
Jamais nul jour vu je n'avoye
Chapeau si bien ouvré de soye.
Ibidem :
Pourtraites y furent d'Orfroys
Histoire d'Empereurs et Roys.
Ergo acceptum fuit Aurifrigium non pro fimbria tantum, aut limbo aureo, sed pro omni genere operis acu picti, Gall Broderie. Unde nimius videtur Cangius noster in his verbis, neque enim hisce vocabulis, etc.
P. Carpentier, 1766.
Aurifrasus, ut Aurifrigia, Limbus aureus, ut plurimum acu pictus, Gall. Orfroy. Inventar. S. Capellæ Paris. ann. 1335. in Reg. 1. Chartoph. reg. ch. 7 :
Item duo coleria et sex poigneti novi de Aurifraso.
Aliud ann. 1363. ex Bibl. reg. :
Item una infula alba ad flores lilii, cujus Aurifrasus solebat habere multas perlulas.
Idem Gall. :
Item un chasuble blanc à fleurs de liz, dont l'Orfroiz est semé de perles.
P. Carpentier, 1766.
Aurifrasius, Eadem notione. Invent. ejusd. S. Capellæ ann. 1376. ex Bibl. reg. :
Item una casula fusca sive cinerea, habens Aurifrazium lozangiatum ad arma Franciæ et Navarræ.
P. Carpentier, 1766.
Aurifresia, Eodem intellectu, in Testam. Joan. Gasgui episc. Massil. ann. 1345 :
Lego ecclesiæ Massiliensi totam capellam meam albam cum Aurifresiis Anglicanis.
Charta ann. 1382. ex Tabul. Montismaj. :
Pontius donavit... casulam panni rubei,... munitam Aurifresiis de Anglia,... cappam panni consimilis, munitam Aurifresiis de Luca,... et duas tuniclas pro subdiacono ejusdem panni, munitas pannis aureis dissimilis coloris et vetis seu Aurifresiis Romanis.
P. Carpentier, 1766.
Aurifresus, in Charta ann. 1352. ex Tabul. Massil. :
Item tres lapides conformes in Aurifreso casulæ, quæ vocatur figuera.
P. Carpentier, 1766.
Aurifrixium. Invent. MS. thes. Sedis Apost. sub Bonifacio VIII. ann. 1295 :
Item unum pluviale de cançeo rubeo, cum Aurifrixio de opere Ciprensi.
Cencius in Lib. censuum eccl. Rom. :
Monasterium SS. Anastasii et Innocentii, situm in Guardeseim, tenetur ecclesiæ Romanæ singulis annis in duobus stolis precioso serico et Aurifrixio contestis, in quibus 30. bisancii Aurofrixio contexti debent esse inserti.
P. Carpentier, 1766.
Aurifrizatum. Necrolog. eccl. Paris. MS. :
In thesauro Parisiensis ecclesiæ reponi voluit (Guillel. Chartier episc.) duas cappas pulcherrimas, quas fecerat fieri de panno aureo valde precioso in veluto rubeo, cum speciosissimis Aurifrizatis.
Vide Aurifrigia.
P. Carpentier, 1766.
Nostris olim Orfrasé. Ch. ann. circ. 1181. inter Probat. tom. 1. Hist. Lothar. col. 243 :
Thomas abbas Maurimontis ... cappam nigram Aurifrigiatam comparavit.
Comput. Roberti de Seris ab ann. [] 1332. ad ann. 1344. in Reg. 5. Chartoph. reg. fol. 3. r° :
L'autre (angelot) à torche Orfrasé d'orfrois, viij. liv. Paris.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Aurifrygium, Eadem notione. Vide Cyprense opus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Auriphrigium, Idem. Recensio ornamentorum Ecclesiæ Mogunt. Rer. Mogunt. tom. 1. pag. 96 :
Habebant etiam calices alii suas peras ad corporalia ex purpura et Auriphrigiis adornatas.
Vide Antiq. Eccles. ritus D. Edm. Marten. lib. 1. pag. 240. lin. 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Auriphrigiatus, Aurifrisio ornatus. Rerum Mogunt. tom. 1. pag. 94 :
Item duæ casulæ de rubeo samitto, et tot dalmaticæ, et subtilia Auriphrygiata valde bona.
Et apud Spelmannum :
Casulæ duæ nigræ Auriphrygiatæ et infulæ vel thiaræ 18. Auriphrigiatæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Aurifrisiatus. Statuta Augerii II. Episc. Conseran. e MS. Sangerman. :
Officiis Ecclesiasticis et aliis bonis studiis cum diligentia vacate. Caputiis brevibus aut aliis inhonestis vel laicalibus diversorumque colorum, aut Aurifrisiatis vestibus... uti nolite.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Aurifriceata Mitra cum lapidibus pretiosis cooperta margaritis sive perlis, in Testamento Petri Gerandi Cardin. apud Stephanotium tom. 10. Fragm. MSS. pag. 418.