« »
 
[]« Aurisia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 489c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AURISIA
AURISIA, ex Græc. ἀορασία, Cæcitas, tenebræ. Alanus de Insulis contra Valdenses cap. 58 :
Sunt multæ species fallaciæ visus, una est, quando non videmus, quod oculis præsentatur, quæ dicitur Aurisia, id est avidentia, qua percussi fuerunt, qui Elizæum quærebant.
Jacobus de Vitriaco lib. 3. pag. 1140 :
Ex angustia famis diversa morborum genera vexabant eos, et inter cætera incommoda, quæ sustinuerunt, noctibus quasi Aurisia percussi, nihil videre poterant.
Gloss. MSS. Montis S. Eligii Atrebat. : Aurisia, Cæcitas, qualis fuit ea, qua percussi sunt Sodomitæ, et ii qui quærebant Elyseum. Melius diceretur Aorasia. Vide Aorasia.