![[]](img/image.png)
AUROLENTUS,
Auro plenus, Isoni Magistro ad Prudent. lib. Peristeph. Hym. 6. v. 49. Ita
rosulentum, a rosa, sicut rorulenta, a rore, dixit idem Prudentius ibidem Hym. 9. Occurrit etiam in Vita S. Germani Episc. Paris. tom. 6. Maii pag. 780 :
Erat ergo spectanda contentio inter Sacerdotem et Principem : faciebant apud se de misericordia pugnam et de pietate certamen, thesauros ut spargerent, et de suis talentis egeni ditescerent ; festini ad futura lucra, ut bracteum semen sererent, et post messores accederent Aurolentam per segetem ; ut Sacerdos locupletaretur regalibus thesauris, et in Rege floreret gratia Sacerdotis, qui suum solum hoc credidit, quod nudus aut egenus accepit.