« »
 
AURUGO 1, AURUGO 2.
[]« 1 aurugo » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 490b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AURUGO1
1. AURUGO, pro Aurigo, Gall. : Jaunisse.
Aurugo, Morbus regius,
apud Papiam MS. Paschasius in Vita S. Adalhardi inter Acta SS. Benedict. sæc. 4. part. 1. pag. 336 :
Videte igitur quam subito vindemiavit nos Dominus, et facti sumus squalidi venustate sublata. Aurugo possedit nos, quia decus roseum versum est in favillam.
[]« 2 aurugo » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 490b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AURUGO2
2. AURUGO, Robigo, Segetum morbus, quo spicæ fiunt marcidæ, et in fœtidum pulverem grana convertuntur, Gall. Niele. Compositam hanc vocem arbitror ex aura et ærugo : nam auræ seu aeris vitio contrahunt segetes æruginem. Festa quotannis agebant veteres, quæ Robigalia vel Rubigalia vocabant ad avertendam robiginem vel rubiginem. Robigum etiam colebant agricolæ non ut prodesset, sed ne segetibus noceret rubigine. Vide Ovidium Fast. IV. Non segetes tantum corrumpit aurugo, sed etiam arbores. Amos 4. 9 :
Percussi vos in vento urente, et in Aurugine multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum.
Rubiginem cœleste frugum vinearumque malum vocat Plinius 18. 17. Varro de Re rustica n. 1 :
Robigo, propitio Robigo, frumenta atque arbores non corrumpit.