« »
 
[]« 1 austria » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 492c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AUSTRIA1
1. AUSTRIA, Austrasia dicta ea pars Galliæ quæ cis Rhenum sita est ; quod ad Orientem sit respectu Neustriæ, quæ est ad Occidentem. Vide novum Tract. diplom. tom. 3. pag. 661. Prioribus enim Imperii Gallici sæculis, tota Gallia in
Austriam, Neustriam, Burgundiam, Aquitaniam, et Franciam
dividebatur. Charta Caroli Simplicis Regis Franc. pro Monasterio S. Martini Turon. ex 47. Regesto Tabularii Regii n. 137 :
Et frui rebus, quæ habentur in Austria, Neustria, Burgundia, Aquitania, et Francia, etc. Austria
igitur ea pars dicta, quæ ad Orientem erat, unde Orientalis Francia non semel appellatur, in qua et Metensis civitas statuitur, in Literis Ludovici III. Regis Lotharingiæ in Tabulario Gorziensi pag. 95. 100 :
Actum anno ab Incarnatione Domini 876. Indict. 9. Epacta 22. Conc. 7. anno 8. regni Hludovici serenissimi Regis in Occidentali parte Franciæ regnantis. Actum Metis civitate in Dei nomine feliciter.
Charta alia Ludovici ejus filii :
Data 6. Idus Maii anno Dom. Incarn. 878. Ind. 11. Ep. 14. Conc. 2. ann. 3. Ludovici in Orientali Francia regnantis. Actum Metis civitate. Osterland
dicitur in Annalibus Francor. Metensib. ann. 688 :
Pipinus Orientalium Francorum, quos illi propria lingua Osterlandos vocant, suscepit principatum.
Aimoinus lib. 1. Hist. Franc. cap. 4 :
Has omnes provincias dum Franci occupavissent, illam regionem, quæ Septentrionem versus tenditur, et inter Mosam et Rhenum est, Austriam : illam autem, quæ a Mosa ad Ligerim usque pertingit, Neustriam vocaverunt.
Gesta Dagoberti Regis. cap. 31 :
Dagobertus Rex Metas urbem veniens, Sigebertum filium suum in Regno Austriæ sublimavit, sedemque Metis habere permisit.
Isidorus Pacensis Episcopus in Chron. æra 769 :
Tunc Abdiraman suprafatum Eudonem Ducem insequens, cum... Consule Franciæ interioris Austriæ nomine Carolum, virum ab ineunte ætate belligerum... sese infrontat, etc.
Obiter porro hic monendum, Eudonis Ducis Franciæ, seu potius Aquitaniæ, filiæ hoc loco mentionem fieri, quam ille Munuzæ ex Maurorum gente, qui in Asturicensi Hispaniæ provincia regnum obtinebat, in uxorem dedit : de quo etiam Munuza egit Sebastianus Salmanticensis Episcopus pag. 47. De Austria agunt passim Scriptores nostri. Conf.
Zeuss, die Deutschen und die Nachbarstæmme
, pag. 349.
Austrasia, Eadem notione. Vita Sigeberti Regis filii Dagoberti :
Eam partem Franciæ, quæ vergit ad Meridiem et Orientem, vocabant Austrasiam : eam quæ vergit ad Aquilonem et Occidentem, vocabant Neustriam.
Passim apud Scriptores nostros. Hinc Austrasii, Austrasiani, et Austrasii Franci, dicti iisdem Franci, qui ex Austriæ regno erant.