![[]](img/image.png)
2. AUSUS, Audax, temerarius, Gall. Temeraire, osé ; unde illud, Qui vous rend si
osé ? id est qua id fiducia audes facere ? Chron. Andrense tom. 9. Spicil. Acher.
pag. 649. ubi de quodam qui se fingebat esse Balduinum quondam Flandriæ Comitem et
Imperatorem Constantinop. ann. 1225 :
Quod cum rex Ludovicus ex Johannæ Comitissæ jam a Comitatu fere destitutæ... querimonia didiscisset, citavit hunc Ausum talia mandans, ut ei apud Peronam die certa occurreret, volens quisnam esset certius edoceri.