« »
 
[]« Autericium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 493c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AUTERICIUM
AUTERICIUM, An pro Auditorium ? Vide supra Autarcium. Designari hic videtur locus, ubi Abbas excipiebat, quos audire debebat. Veteres formulæ Andegav. apud Mabillon. tom. 4. Analectorum pag. 262. formula lxvi :
Incipit notitia quem hominem in causa sua repellavit. Notitia qualiter veniens illi Andecavis civitate ante venerabile vir illo Abbati vel reliquis quam plures bonis hominibus, qui cum ipso aderant, cujus nomina vel scriptiones atque signaculum subter tenentur inserta, interpellavit aliquus homines his nominibus illus et illus, dum dicerit quasi vinia sua in loco nuncupante illo, malo ordine pervasisset : quia ipse illi et illi taliter in responso (dederunt) quod auctori habebant legitimo nomen illo majore quia ipsa vinia ad eos dedissit. Sic ab ipsis viris illi fuit denunciatum, ut die illo Andecavis civitate ipso illo in Autericio præsentare deberit : se hoc non faciebat, cum legis beneficio ipso illo de ipsa vinia revestire deberet.