« »
 
[]« Autoltas » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 494c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AUTOLTAS
AUTOLTAS. Caroli M. Præceptum pro Monasterio Caunensi tom. 1. novæ Hist. Occitan. col. 28 :
Et si aliquæ causæ adversus eos surrexerint, vel homines eorum Autoltæ fuerint, quas in promptu absque gravi illorum dispendio definire non potueritis usque in nostram præsentiam reserventur, quatenus ante nos secundum legis ordinem accipiant finitivam sententiam.
Haud scio an melius legeretur :
Et si aliquæ adversus eos surrexerint, vel homines eorum, aut toltæ fuerint ;
hoc est, injustæ exactiones, quas, etc. Accidit non raro in veteribus Tabulis, ut unius vocis ultima littera prætermittatur, cum vox sequens per eamdem literam incipit. Hinc ex hisce duabus vocibus, aut tolta facile fieri potuit Autolta. Quod si unica vox esset, crederem Autolta scriptum esse pro Autarta, Rebellis. Vide Autartes.
P. Carpentier, 1766.
Facilis prorsus emendatio ; legendum enim est, aut ortæ fuerint, ut in Charta 35. nostri Alphabeti Tironiani pag. 65. aliisque huic similibus ; et sic sensus apertus est.