![[]](img/image.png)
AUTRIX, Quæ est auctor. Vel potius,
Incantatrix, maga. Gervasius Tilberiensis in Imperialibus otiis apud
Leibnitium tom. 1. Scriptor. Brunsvic. pag. 895 :
Creberrimum quoque apud mulieres Græcas et Hierosolymitanas extitit, ut aiunt, quod contemtores suæ libidinis in asinos transformant, miro incantationisVide Forcell. Lexic. Tertull. anim. 57 :genere ; ita quod faciem asini, laborem et onus sustinet, quousque ipsarum Autricum miseratio pœnam relevet.
Auctrix opinionum istarum magica.