« »
 
[]« Autumnus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 495b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AUTUMNUS
AUTUMNUS, Bajuvarii annos suos per Autumnos numerabant, (ut Anglo-Saxones per Hiemes, in Legib. Canuti Regis cap. 19. et Dani, apud Wormium in Fastis Danicis cap. 7.) Lex Bajuvar. tit. 7. cap. 19. § 4 :
Per singulos annos, id est, Autumnos singulos.
Olim Germani, ut auctor est Tacitus, quid esset Autumnus, non norant. Sic ille lib. de Morib. German. :
Annum quoque ipsum non in totidem digerunt species, hiems et ver et æstas intellectum ac vocabula habent : Autumni perinde nomen ac bona ignorantur.
Quando vero Autumnus apud nos, ut et cæteræ anni tempestates incipiant, docent versus isti apud Lindwodum :
Dat Clemens Hiemem, dat Petrus Ver Cathedratus,
  Æstuat Urbanus, Autumnat Bartholomæus.
Autumnus, pro Autumnalis. Occurrit apud Ovidium, Manilium, Gellium, Tertullian. Ausonium, etc. Vide Jac. Gothofred. ad l. 2. Ch. Th. de Feriis. (2, 8)