« »
 
[]« Auvanna » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 495c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AUVANNA
AUVANNA. Auvannus, Umbraculum ligneum projectum, quod fenestræ vel officinæ appenditur, Gallis Auvant : forte quod vanni alti instar suspendatur, aut quod ventum arceat, quasi Ostevent : vel quod in plateam progrediatur, ex Gallico Avancer, quasi Avance. Charta Communiæ Hamensis :
Si quis ædificaverit, novum ponet ædificium, ubi vetus fuit, in anteriore autem parte domus, supra viam, duos Auvannos ; unum scilicet super alium, singulosque duorum pedum facere poterit, etc.
Eadem Charta Gallica, deux Avantvens. Charta ann. 1205. apud Duchesnium in Probat. Hist. Monmorenciacæ pag. 75. et 100 :
Salvis Auvannis domorum, ita quod non noceant hominibus ad pedem, neque equitantibus.
Libertates concessæ Barcinonensibus a Petro Rege Aragonum ann. 1283 :
Si de lucernis, cloacis, de parietibus et Auvannis... fuerit quæstio, etc.
Sic in MS.