« »
 
[]« Aviamentum » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 479a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AVIAMENTUM
AVIAMENTUM, Ital. Auviamento, Hisp. Aviamiento, Itio, aditus. Stat. Montisregal. pag. 25 :
Item quia, prout experientia docet, damna quamplurima reipublicæ contingunt, et etiam civibus præsentis civitatis propter arrestationes et detentiones extranearum personarum, quæ fiunt in die fori,.... propter quod tollitur Aviamentum et concursus, etc.
Charta ann. 1363. inter Probat. tom. 2. Hist. Nem. pag. 287. col. 2 :
Asserendo dictas mercaturas eorum non posse ad dictam villam (Montempessulanum) adducere præsénti, propter latrunculos nunc discurrentes patriam dictæ linguæ Occitanæ, sic quod fere viagia mercaturarum amittuntur, et Aviamentum dictorum mercatorum, et res ac mercaturæ sunt et deveniunt cariores, etc.