« »
 
[]« 1 avoeria » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 482c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AVOERIA1
1. AVOERIA, Tutela, protectio pupilli rerumque ipsius administratio, Gallis olim Avoerie et Voerie, nunc vero Tutele. [] Oritur a voce Advocatia, quæ ab Advocato, Avoué. Ita in Charta ann. 1222. apud D. De Lauriere in Gloss. Juris Gall. ad vocem Avoerie :
Th. illustris Comes Campaniæ in prædictæ matris suæ Advocatia tenebatur, et cum de matris suæ Advocatia exiit, etc.
De Avoeria in Charta Philippi Franc. Regis apud Perardum de rebus Burgund. pag. 347 :
Si autem liberi, fratres, sorores, nepotes, neptesque et cæteri descendentes, in Avoeria fuerint, ille qui ipsorum Avoeriam habuerit, de duabus marchis argenti et pecunia prædictis pro se et existentibus in Avoeria solvet, secundum existimationem bonorum suorum et bonorum illorum qui fuerint in ejus Avoeria... dum tamen ultra duas marchas argenti pro se et existentibus in Avoeria non solvat.
Vide Advocatia.
P. Carpentier, 1766.
Charta Guid. episc. Lingon. ann. 1255. in Chartul. Campan. fol. 207. col. 1 :
Cum illustris domina Margareta, Dei gratia regina Navarræ et Briæ comitissa palatina, ratione filii sui Theobaldi regis Navarræ, quem habet in sua Avoeria, nobis homagium et fidelitatem loco determinato in episcopatu Lingonensi facere teneretur, etc.