« »
 
[]« Axiomatici » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 502a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AXIOMATICI
AXIOMATICI, Magistratus, Magnates, Proceres. Glossar. Græco-Lat. Ἀξιωματιϰός, Honorarius, qui honorem gerit. Aliud Glossar. Dignitosus, Ἀξιωματιϰός. Breviloquus : Axioma, Dignitas ; inde Axiomaticus, dignitatem habens. Glossæ Nomicæ MSS : πλῆθός ἐστιν οἱ λοιποὶ πολῖται χωρὶς τῶν ἀξιωματιϰῶν. Guillelmus Biblioth. in Hadriano II. PP. pag. 223 :
Eum cum Pontificali pallio impositum præcedentibus Axiomaticis, et subsequentibus reliquis turbis in urbem redire... conspexerant.
Anastasius in Hist. Ecclesiastica :
Cum aliis quinque, tribus [] quidem Comitibus, duobus vero Axiomaticis.
Vide Joan. Diaconum in Vita Gregorii M. PP. lib. 1. cap. 25. Sed et in Diurno Romano cap. 2. tit. 4. pro Axiomati, leg. Axiomatici, uti legitur tit. 7. Ἀξιωματιϰοί apud Modestinum lib. 6. Excusat. et lib. 6. Basilic. Ἀξιωματιϰοὶ τοῦ λαοῦ, apud Palladium in Vita Chrysostomi pag. 85. editionis V. Cl. Emerici Bigoti. Hinc Ἀξιωματιϰόν, Salarium, quod Axiomaticis a Rege pensitatur, in Glossis Basilic. et apud Photium in Nomocan. tit. 8. cap. 7. Glossar. med. Græcit. voce Ἀξιωματιϰοί.