« »
 
[]« Azemila » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 505a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AZEMILA
AZEMILA, Hispanis, Mulus sagmarius. Charta Sanctii Ramirezii Regis Aragonum apud Martinezium in Hist. Pinnatensi cap. 27 :
Adhuc stabilio, ut nullus sit ausus pro ulla querela pignorare Azemilas S. Joannis, neque jumentum Monachi, in quo ipse residet quotidie, neque manum levare super eum, vel ferire.
Testamentum Sancii II. Regis Portugall. tom. 4. Monarchiæ Lusitan. pag. 278 :
Aliam medietatem de meis Asemolis, etc.
Petrus Salanova Justitia Aragonum in Observantiis :
In solutionibus, caloniis, et Azemilis, etc.
Observantiæ Regni Aragon. lib. 6. tit. Interpretationes, etc. § 5 :
Et de Azemilis est sciendum, quod nullus, nisi illi, qui tenent terram pro honore, habet Azemilas, a loco, scilicet pro qualibet cavaleria unam Azemilam, vel 60. sol. pro qualibet Azemila : et est in voluntate hominum tradere Azemilas, vel 60. sol. pro qualibet. Sed si tradent Azemilas, tenetur Richus homo providere Azemilis et nunciis, et restituere facto servitio, nisi mortuæ fuerint. Si vero denarios pro Azemilis dederint, non tenetur quidquam reddere.
Et titulo de privilegio generali, § 21. eodem libro :
Azemilas autem nobilis, et non alius debet habere.
Agitur autem hic de Azemilis, quas præstare nobiles debebant Regi, hostem facienti. Adde lib. 6. tit. de Condition. Infantion. § 6. Adzemple, apud Raimundum Montaner. in Chron. Reg. Arag. cap. 136. 139. 233. et alibi, et in Chron. Petri IV. Regis Arag. lib. 3. cap. 18. 19. 20. 21. etc. Ubi vox ista pro impedimentis militaribus sumi videtur. Vide Hist. Segoviensem pag. 247. et Sa Rosa de Viterbo Elucidarii tom. 1. pag. 138.
Innemilus, Idem quod Azemila, vel Azemilus, Mulus. Charta Rudesindi Episcopi Dumiensis æræ 930. apud Anton. de Yepez, in Chron. Ord. S. Benedicti [] tom. 5 :
Adicimus et inter mulos et cavalos, E. M. equos majores sic. C. secundo greges vacarum, et Celticos 5. Innemilos, id est, zumalzisii in nave fracta, id est in Barosa, etc.