![[]](img/image.png)
AZYMUS, Sanctus, absque malitia, apud Ecclesiasticos Scriptores ex illo D. Pauli in
Epist. 1. ad Corinth. cap. 5 :
Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis Azymi, etc.Ad quæ alludens Paschasius Radbertus Abbas Corbeïensis in lib. de Corpore et Sanguine Domini cap. 20 :
Si tamen sumus Azymi, id est, absque fermentoIn Cod. Pontificali MS. Bibliothecæ Gemmeticensis ex Anglia allato annorum fere 800. ante unctionem infirmorum exhibetur imprecatio contra raptores et prædones Ecclesiarum, ab ore sancti Petri Apostoli Principis Apostolorum et omnium Azimorum Episcoporum sui subsequentium. Vide Annal. Bened. tom. 4. pag. 462.malitiæ et nequitiæ.