« Bactroperatæ » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 514c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BACTROPERATAE
BACTROPERATÆ, Vactroperiti : ita Philosophi appellati, quod baculum et peram
deferrent, ex Græc. βάϰτρον, baculus, et πήρα, pera, saccus. S. Hieronymus in cap. 19. Matthæi :
Ex hoc præcepto arguit Philosophos, qui vulgo appellantur Bactroperatæ, quod contemptores sæculi, et omnia pro nihilo ducentes, cellarium suum vehebant.Ubi leg. bactroperetæ. Sed per peram videtur intellexisse Hieronymus utres vinarios, quos secum deferebant peregrini : cujus locum respexit indubie Papias, dum dixit,
Bactroperitas esse qui portant vinum in utribus; sic enim habet MS. Codex, ubi Editus vinum utris. Canones S. Patricii Hibern. cap. 17 :
Monachi sunt, qui solitarii sine terrenis opibus habitant sub potestate Episcopi vel Abbatis : non sunt autem Monachi, sed Vactroperiti, hoc est, contemptores solliciti ad vitam perfectam in ætate perfecta.Scribit Brocardus in Edit. Veneta 1519. part. 2. cap. 2. Armenios sua tempestate Monachos appellasse Vatropetas : voce, ut videtur, contracta ex Bactroperatæ. Martialis lib. 4. Epigr. 53 :
Mox :Hunc quem sæpe vides inter penetralia nostræPallados, et templi limina, Cosme, novi,Cum baculo peraque senem, cui cana putrisqueStat coma, et in pectus sordida barba cadit.
Herodianus lib. 1 :Esse putas Cynicum deceptus imagine falsa, etc.
Ἀνὴρ φιλοσόφου φέρων σχῆμα, βάϰτρον γὰρ ἦν μετὰ χεῖρας, ἡμιγύμνῳ δὲ ἐϰϰρεμὴς πῆρα.De baculo vel clava Philosophorum, quos inde ναρθηϰοφόρους vocat Plato in Theæteto egere Savaro et Sirmondus ad Sidonii Epist. 11. lib. 4. Epist. 9. lib. 9. Adde Laërtium in Proœmio. Ita porro Monachos Ægyptios, Philosophos nempe Christianos, depingit Cassianus lib. 1. Instit. cap. 8. 9. et Collat. 11. cap. 3. S. Hieronymus Epist. 1. initio :
Non pera tibi sumenda, non virga : affatim dives est, qui cum Christo pauper est.Vide S. Basilium in Gordium Mart. et virum eruditissimum Joan. Baptistam Cotelerium, Professorem Regium, in Notis ad Hermæ Pastorem pag. 50. Conf. Glossar. med. Græcit. voce Βαϰτροπερῆται et in Append. col. 34.