« »
 
[]« Baculare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 515a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BACULARE
BACULARE, Baculo cædere. Speculum Saxon. lib. 1. art. 68. § 1 :
Qui alium Baculaverit, ita quod loca tumescant læsa, etc.
Lib. 3. art. 37 :
Qui alium sine vulnere percusserit, aut Baculaverit, etc.
Matth. Paris ann. 1251 :
Et quia noluit eorum commentis obsecundare, Baculatus est gravissime.
Utitur præterea ann. 1188. et 1253. pag. 108. et 573. Græci recentiores βαϰλίζειν dixerunt. Glossæ. Lat. Græc : Fustigatus, βαϰλισθείς, a βάϰλον, quæ vox occurrit in Concilio Calchedon. Act. 1 :
Στρατιώται ϰατὰ βάϰλων ϰαὶ ξιφῶν ἐπέστησαν, ϰαὶ τὰ βάϰλα ϰαὶ τὰ ξίφη ἐφοϐήθημεν.
Infra :
Στρατιώτας ἡμῖν ἐπήγαγον μετὰ βάϰλων ϰαὶ ξιφῶν.
Habetur præterea in Actis SS. Abrahamii et Mariæ cap. 9. Saxo Grammat. lib. 10. pag. 180. de Canuto Rege Daniæ :
Postmodum vero severitati ejus... pecuniariæ mulctæ temperamentum accessit : quo tamen sola ligni percussio caruit, quod eo canes quis abigere soleat : adeo majorum verecundia summam in ictu probroso contumeliam reponebat.
Præsertim vero baculari dicebantur tirones, qui in torneamentis aut hastiludiis non probe se gesserant. Idem Matth. Paris ann. 1248 :
Die vero Cinerum[] cœptum est Torneamentum magnum apud Neubiriam... ibique profecto Willelmus frater domini Regis uterinus, cognomento de Valentia, tyro novellus, ut titulos Militiæ sibi famoso adquireret, se animosa præsumptione.... ingessit ; sed ætate tener et viribus imperfectus, impetus Militum durorum et Martiorum sustinere non prevalens, multa * mansit prostratus, et egregie, ut introductiones Militiæ initiales addisceret, Baculatus.
Eumdem morem præterea asserit sub ann. 1226. ut et Matth. Westmonaster. pag. 352 :
Ibi multi nobiles, dum conarentur laudem Militiæ promereri, prostrati, verberati, et contriti conculcabantur.
P. Carpentier, 1766.
Nostris vero Baculer, est pala culum verberare, vel clunes alicujus in saxum vel in terram illidere, nimirum a batuendo culo. Lit. remiss. ann. 1377. in Reg. 112. Chartoph. reg. ch. 106 :
Jehan Pastor exposant, par esbattement avec plusieurs autres de la ville (de la Terrasse) pristrent icellui Lambertet en disant : Vous devez estre vannez ou Baculez ; car vous avec routé la feuille du til, et est la coustume telle que ceulx, qui prennent riens du til, doivent estre vannez.
Aliæ ann. 1447. in Reg. 176. ch. 508 :
Les aucuns desdiz voisins dirent qu'icellui Bernart avoit fait oster ung fagot et qu'il seroit Baculé.