« »
 
[]« Baen » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 519b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BAEN
BAEN, vel Bahen, Est lamina auri ab aure ad aurem, qua familiares Regum utebantur. Ornamentum colli ex auro et gemmis, quod alio nomine torques potest dici. Ita Glossæ Isid. Joannes de Janua, et Mamotrectus : Bahen, ornamentum est colli, ex annulis aureis confectum : Bahen enim Græce, corona Latine secundum Rabanum. Lib. 1. Macchab. cap. 13. v. 37 :
Coronam auream et Bainem, quam misistis, suscepimus.
Aliæ Edit. habent Bahen. Græca vero βαῒνην.