![[]](img/image.png)
BAFUMARIA, Templum Mahumeto dicatum, quod aliis Machumaria dicitur. Raimundus de
Agiles :
Qui porro aliis Mahumet eidem Raimundo Bahumet appellatur :
In Ecclesiis autem magnis Bafumarias faciebant.Alibi :
Habebat et monticulum... ubi duæ erant Bafumariæ, et quædam sepulcrorum casalia.Charta Bertrandi Comitis S. Ægidii ann. 1109. apud Ughellum in Archiep. Genuensib. :
Tertiam partem Tripolis ab uno mari usque ad aliud, prout Regis Bufamaria determinat.Sed leg. Bafumaria.
![[]](img/image.png)
Nuntiatum est nobis, quod Papa Turcorum veniret contra nos in prælium : et quia erat de genere Bahumet, etc.Et mox :
Anathematizantes Bahumet, et omnem progeniem ejus.Vide Mahum. et Raynouardi Glossar. Rom. vol. 1. pag. 167. voce Bafomet.